Canticum Canticorum
Caput VIII
- I
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?
- II
Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
- III
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
- IV
Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. - V
Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. - VI
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum. - VII
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
- VIII
Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ? - IX
Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
- X
Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. - XI
Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. - XII
Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. - XIII
Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam. - XIV
Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.