Psalms
Chapter 94
- 1
Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;
- 2
præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :
- 3
quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
- 4
Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;
- 5
quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
- 6
Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
- 7
quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
- 8
Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
- 9
sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.
- 10
Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.
- 11
Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.