Psalmorum
Psalmus LXXX
- I
In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
- II
Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.
- III
Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.
- IV
Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ :
- V
quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
- VI
Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit.
- VII
Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
- VIII
In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
- IX
Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
- X
non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
- XI
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
- XII
Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
- XIII
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
- XIV
Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
- XV
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
- XVI
Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
- XVII
Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.