Psalmorum
Psalmus LXII
- I
Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
- II
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
- III
In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
- IV
Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
- V
Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
- VI
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
- VII
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
- VIII
Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
- IX
Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
- X
Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;
- XI
tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.
- XII
Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.