Psalmorum

Psalmus LI

  1. I

    In finem. Intellectus David,

  2. II

    cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

  3. III

    Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?

  4. IV

    Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.

  5. V

    Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

  6. VI

    Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.

  7. VII

    Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

  8. VIII

    Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :

  9. IX

    Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

  10. X

    Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

  11. XI

    Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.