Psalmorum
Psalmus XXXV
- I
In finem. Servo Domini ipsi David.
- II
Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
- III
Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
- IV
Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
- V
Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.
- VI
Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
- VII
Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
- VIII
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
- IX
Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
- X
quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
- XI
Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
- XII
Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
- XIII
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.