Psalmorum
Psalmus XXXII
- I
Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
- II
Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
- III
Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
- IV
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
- V
Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
- VI
Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
- VII
Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
- VIII
Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
- IX
Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
- X
Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
- XI
Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
- XII
Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
- XIII
De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
- XIV
De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :
- XV
qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
- XVI
Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
- XVII
Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
- XVIII
Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
- XIX
ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
- XX
Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
- XXI
Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
- XXII
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.