Psalms

Chapter 31

  1. 1

    Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

  2. 2

    Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

  3. 3

    Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

  4. 4

    Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

  5. 5

    Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.

  6. 6

    Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

  7. 7

    Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

  8. 8

    Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.

  9. 9

    Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

  10. 10

    Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

  11. 11

    Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.