Psalmorum
Psalmus CXXXIV
- I
Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :
- II
qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
- III
Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
- IV
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
- V
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
- VI
Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
- VII
Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
- VIII
Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
- IX
Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
- X
Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
- XI
Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :
- XII
et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
- XIII
Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
- XIV
Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
- XV
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
- XVI
Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
- XVII
Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
- XVIII
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
- XIX
Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
- XX
Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
- XXI
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.