Psalmorum
Psalmus CXVIII
- I
Alleluja.
Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. - II
Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
- III
Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
- IV
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
- V
Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
- VI
Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
- VII
Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
- VIII
Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
- IX
In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos. - X
In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
- XI
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
- XII
Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
- XIII
In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
- XIV
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
- XV
In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
- XVI
In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
- XVII
Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. - XVIII
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
- XIX
Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.
- XX
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
- XXI
Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
- XXII
Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
- XXIII
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
- XXIV
Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
- XXV
Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum. - XXVI
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.
- XXVII
Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
- XXVIII
Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.
- XXIX
Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
- XXX
Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
- XXXI
Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
- XXXII
Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
- XXXIII
Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. - XXXIV
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
- XXXV
Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
- XXXVI
Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
- XXXVII
Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
- XXXVIII
Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
- XXXIX
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
- XL
Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.
- XLI
Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum. - XLII
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
- XLIII
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
- XLIV
Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.
- XLV
Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
- XLVI
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
- XLVII
Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
- XLVIII
Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
- XLIX
Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. - L
Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
- LI
Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.
- LII
Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
- LIII
Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
- LIV
Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
- LV
Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
- LVI
Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
- LVII
Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. - LVIII
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
- LIX
Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
- LX
Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
- LXI
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
- LXII
Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
- LXIII
Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
- LXIV
Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
- LXV
Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. - LXVI
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
- LXVII
Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
- LXVIII
Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
- LXIX
Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
- LXX
Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
- LXXI
Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
- LXXII
Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
- LXXIII
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua. - LXXIV
Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
- LXXV
Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
- LXXVI
Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
- LXXVII
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
- LXXVIII
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
- LXXIX
Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
- LXXX
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
- LXXXI
Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. - LXXXII
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
- LXXXIII
Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.
- LXXXIV
Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?
- LXXXV
Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
- LXXXVI
Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.
- LXXXVII
Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
- LXXXVIII
Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
- LXXXIX
In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo. - XC
In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.
- XCI
Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
- XCII
Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
- XCIII
In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
- XCIV
Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.
- XCV
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
- XCVI
Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
- XCVII
Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. - XCVIII
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
- XCIX
Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
- C
Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
- CI
Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
- CII
A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
- CIII
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
- CIV
A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
- CV
Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. - CVI
Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
- CVII
Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
- CVIII
Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
- CIX
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
- CX
Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
- CXI
Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
- CXII
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.
- CXIII
Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. - CXIV
Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
- CXV
Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
- CXVI
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
- CXVII
Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
- CXVIII
Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
- CXIX
Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.
- CXX
Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.
- CXXI
Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me. - CXXII
Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
- CXXIII
Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
- CXXIV
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
- CXXV
Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
- CXXVI
Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
- CXXVII
Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
- CXXVIII
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
- CXXIX
Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea. - CXXX
Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
- CXXXI
Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.
- CXXXII
Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
- CXXXIII
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
- CXXXIV
Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
- CXXXV
Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
- CXXXVI
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
- CXXXVII
Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. - CXXXVIII
Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
- CXXXIX
Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
- CXL
Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
- CXLI
Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.
- CXLII
Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
- CXLIII
Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.
- CXLIV
Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.
- CXLV
Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram. - CXLVI
Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.
- CXLVII
Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
- CXLVIII
Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
- CXLIX
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
- CL
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
- CLI
Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
- CLII
Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
- CLIII
Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. - CLIV
Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
- CLV
Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
- CLVI
Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
- CLVII
Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
- CLVIII
Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
- CLIX
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.
- CLX
Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
- CLXI
Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. - CLXII
Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
- CLXIII
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
- CLXIV
Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
- CLXV
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
- CLXVI
Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
- CLXVII
Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
- CLXVIII
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
- CLXIX
Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. - CLXX
Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
- CLXXI
Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
- CLXXII
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
- CLXXIII
Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
- CLXXIV
Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
- CLXXV
Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
- CLXXVI
Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.