Proverbiorum
Caput IX
- I
Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem.
- II
Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
- III
Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
- IV
Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :
- V
Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
- VI
Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
- VII
Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
- VIII
Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te.
- IX
Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.
- X
Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
- XI
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
- XII
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.
- XIII
Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
- XIV
sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
- XV
ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :
- XVI
Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :
- XVII
Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
- XVIII
Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.