Proverbiorum
Caput XXIII
- I
Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
- II
Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam.
- III
Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
- IV
Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
- V
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
- VI
Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :
- VII
quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.
- VIII
Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
- IX
In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
- X
Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :
- XI
propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
- XII
Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
- XIII
Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.
- XIV
Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
- XV
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :
- XVI
et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
- XVII
Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :
- XVIII
quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
- XIX
Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
- XX
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :
- XXI
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
- XXII
Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
- XXIII
Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
- XXIV
Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
- XXV
Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
- XXVI
Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
- XXVII
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
- XXVIII
Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
- XXIX
Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?
- XXX
nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?
- XXXI
Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,
- XXXII
sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
- XXXIII
Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
- XXXIV
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
- XXXV
Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?