Proverbiorum
Caput XIII
- I
Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
- II
De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua.
- III
Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
- IV
Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
- V
Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.
- VI
Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
- VII
Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
- VIII
Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
- IX
Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.
- X
Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
- XI
Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
- XII
Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.
- XIII
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur.
- XIV
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
- XV
Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.
- XVI
Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
- XVII
Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.
- XVIII
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
- XIX
Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
- XX
Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.
- XXI
Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
- XXII
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
- XXIII
Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
- XXIV
Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.
- XXV
Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.