Numeri
Caput XXV
- I
Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
- II
quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum.
- III
Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,
- IV
ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.
- V
Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
- VI
Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
- VII
Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
- VIII
ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël :
- IX
et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.
- X
Dixitque Dominus ad Moysen :
- XI
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
- XII
Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei,
- XIII
et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
- XIV
Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
- XV
Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
- XVI
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- XVII
Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos :
- XVIII
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.