Numbers

Chapter 12

  1. 1

    Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,

  2. 2

    et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus

  3. 3

    (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),

  4. 4

    statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi,

  5. 5

    descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,

  6. 6

    dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.

  7. 7

    At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :

  8. 8

    ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?

  9. 9

    Iratusque contra eos, abiit :

  10. 10

    nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,

  11. 11

    ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,

  12. 12

    ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.

  13. 13

    Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.

  14. 14

    Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.

  15. 15

    Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.