Numeri

Caput X

  1. I

    Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

  2. II

    Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.

  3. III

    Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.

  4. IV

    Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.

  5. V

    Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.

  6. VI

    In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.

  7. VII

    Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.

  8. VIII

    Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.

  9. IX

    Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.

  10. X

    Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

  11. XI

    Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis :

  12. XII

    profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.

  13. XIII

    Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.

  14. XIV

    Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.

  15. XV

    In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.

  16. XVI

    In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.

  17. XVII

    Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.

  18. XVIII

    Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.

  19. XIX

    In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

  20. XX

    Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.

  21. XXI

    Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.

  22. XXII

    Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.

  23. XXIII

    In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.

  24. XXIV

    Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.

  25. XXV

    Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

  26. XXVI

    In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.

  27. XXVII

    Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

  28. XXVIII

    Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.

  29. XXIX

    Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.

  30. XXX

    Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.

  31. XXXI

    Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.

  32. XXXII

    Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.

  33. XXXIII

    Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.

  34. XXXIV

    Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.

  35. XXXV

    Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.

  36. XXXVI

    Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.