Matthew
Chapter 28
- 1
Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
- 2
Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
- 3
erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
- 4
Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
- 5
Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
- 6
Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
- 7
Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.
- 8
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
- 9
Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
- 10
Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.
- 11
Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.
- 12
Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
- 13
dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
- 14
Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
- 15
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
- 16
Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
- 17
Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
- 18
Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :
- 19
euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
- 20
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.