Matthæum
Caput XXVII
- I
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
- II
Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
- III
Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
- IV
dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.
- V
Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.
- VI
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.
- VII
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
- VIII
Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
- IX
Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :
- X
et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
- XI
Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
- XII
Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
- XIII
Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
- XIV
Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
- XV
Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :
- XVI
habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
- XVII
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?
- XVIII
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
- XIX
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
- XX
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
- XXI
Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.
- XXII
Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?
- XXIII
Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
- XXIV
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
- XXV
Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
- XXVI
Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
- XXVII
Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
- XXVIII
et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
- XXIX
et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.
- XXX
Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
- XXXI
Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
- XXXII
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
- XXXIII
Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.
- XXXIV
Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
- XXXV
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
- XXXVI
Et sedentes servabant eum.
- XXXVII
Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.
- XXXVIII
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.
- XXXIX
Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
- XL
et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.
- XLI
Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :
- XLII
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :
- XLIII
confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
- XLIV
Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
- XLV
A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
- XLVI
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
- XLVII
Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.
- XLVIII
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
- XLIX
Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
- L
Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
- LI
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
- LII
et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
- LIII
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
- LIV
Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
- LV
Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :
- LVI
inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
- LVII
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :
- LVIII
hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
- LIX
Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
- LX
et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
- LXI
Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
- LXII
Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,
- LXIII
dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
- LXIV
Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
- LXV
Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
- LXVI
Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.