Matthæum

Caput XXV

  1. I

    Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.

  2. II

    Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :

  3. III

    sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :

  4. IV

    prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

  5. V

    Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

  6. VI

    Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

  7. VII

    Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.

  8. VIII

    Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.

  9. IX

    Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

  10. X

    Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

  11. XI

    Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.

  12. XII

    At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.

  13. XIII

    Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

  14. XIV

    Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.

  15. XV

    Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.

  16. XVI

    Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

  17. XVII

    Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

  18. XVIII

    Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.

  19. XIX

    Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.

  20. XX

    Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

  21. XXI

    Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

  22. XXII

    Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.

  23. XXIII

    Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

  24. XXIV

    Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :

  25. XXV

    et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.

  26. XXVI

    Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :

  27. XXVII

    oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

  28. XXVIII

    Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :

  29. XXIX

    omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

  30. XXX

    Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.

  31. XXXI

    Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :

  32. XXXII

    et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :

  33. XXXIII

    et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.

  34. XXXIV

    Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :

  35. XXXV

    esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :

  36. XXXVI

    nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.

  37. XXXVII

    Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?

  38. XXXVIII

    quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?

  39. XXXIX

    aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?

  40. XL

    Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

  41. XLI

    Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :

  42. XLII

    esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :

  43. XLIII

    hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.

  44. XLIV

    Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?

  45. XLV

    Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.

  46. XLVI

    Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.