Matthæum
Caput XXII
- I
Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :
- II
Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
- III
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
- IV
Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
- V
Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
- VI
reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
- VII
Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
- VIII
Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
- IX
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
- X
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
- XI
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
- XII
Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.
- XIII
Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
- XIV
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
- XV
Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
- XVI
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
- XVII
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
- XVIII
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
- XIX
ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
- XX
Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
- XXI
Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
- XXII
Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
- XXIII
In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
- XXIV
dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
- XXV
Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
- XXVI
Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
- XXVII
Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
- XXVIII
In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
- XXIX
Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
- XXX
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
- XXXI
De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
- XXXII
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
- XXXIII
Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
- XXXIV
Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :
- XXXV
et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
- XXXVI
Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
- XXXVII
Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
- XXXVIII
Hoc est maximum, et primum mandatum.
- XXXIX
Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
- XL
In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
- XLI
Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
- XLII
dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
- XLIII
Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
- XLIV
Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
- XLV
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
- XLVI
Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.