Matthæum
Caput XXI
- I
Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,
- II
dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :
- III
et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
- IV
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
- V
Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.
- VI
Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
- VII
Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
- VIII
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
- IX
turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
- X
Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?
- XI
Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
- XII
Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
- XIII
et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
- XIV
Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.
- XV
Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,
- XVI
et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
- XVII
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.
- XVIII
Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
- XIX
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
- XX
Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?
- XXI
Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
- XXII
Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
- XXIII
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?
- XXIV
Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
- XXV
Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :
- XXVI
Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
- XXVII
Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
- XXVIII
Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
- XXIX
Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
- XXX
Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
- XXXI
quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
- XXXII
Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
- XXXIII
Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
- XXXIV
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
- XXXV
Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
- XXXVI
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
- XXXVII
Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
- XXXVIII
Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
- XXXIX
Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
- XL
Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?
- XLI
Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
- XLII
Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
- XLIII
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
- XLIV
Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
- XLV
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
- XLVI
Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.