Matthæum
Caput XI
- I
Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
- II
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
- III
ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?
- IV
Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
- V
Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
- VI
et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
- VII
Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
- VIII
Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
- IX
Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
- X
Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
- XI
Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
- XII
A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
- XIII
Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
- XIV
et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
- XV
Qui habet aures audiendi, audiat.
- XVI
Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus
- XVII
dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
- XVIII
Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.
- XIX
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
- XX
Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :
- XXI
Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.
- XXII
Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
- XXIII
Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
- XXIV
Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
- XXV
In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
- XXVI
Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.
- XXVII
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
- XXVIII
Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
- XXIX
Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.
- XXX
Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.