Matthæum

Caput X

  1. I

    Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.

  2. II

    Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,

  3. III

    Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,

  4. IV

    Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.

  5. V

    Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :

  6. VI

    sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.

  7. VII

    Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.

  8. VIII

    Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.

  9. IX

    Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :

  10. X

    non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.

  11. XI

    In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.

  12. XII

    Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.

  13. XIII

    Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.

  14. XIV

    Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.

  15. XV

    Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.

  16. XVI

    Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.

  17. XVII

    Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :

  18. XVIII

    et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.

  19. XIX

    Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :

  20. XX

    non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

  21. XXI

    Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :

  22. XXII

    et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

  23. XXIII

    Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.

  24. XXIV

    Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :

  25. XXV

    sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?

  26. XXVI

    Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.

  27. XXVII

    Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.

  28. XXVIII

    Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

  29. XXIX

    Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

  30. XXX

    Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.

  31. XXXI

    Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.

  32. XXXII

    Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

  33. XXXIII

    Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

  34. XXXIV

    Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :

  35. XXXV

    veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :

  36. XXXVI

    et inimici hominis, domestici ejus.

  37. XXXVII

    Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

  38. XXXVIII

    Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.

  39. XXXIX

    Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

  40. XL

    Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

  41. XLI

    Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

  42. XLII

    Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.