Lucam

Caput V

  1. I

    Factum est autem, cum turbæ irruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.

  2. II

    Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.

  3. III

    Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.

  4. IV

    Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

  5. V

    Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.

  6. VI

    Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.

  7. VII

    Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

  8. VIII

    Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

  9. IX

    Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :

  10. X

    similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.

  11. XI

    Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

  12. XII

    Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

  13. XIII

    Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.

  14. XIV

    Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.

  15. XV

    Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.

  16. XVI

    Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.

  17. XVII

    Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.

  18. XVIII

    Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.

  19. XIX

    Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.

  20. XX

    Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.

  21. XXI

    Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?

  22. XXII

    Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?

  23. XXIII

    Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?

  24. XXIV

    Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

  25. XXV

    Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.

  26. XXVI

    Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.

  27. XXVII

    Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.

  28. XXVIII

    Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.

  29. XXIX

    Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.

  30. XXX

    Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?

  31. XXXI

    Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.

  32. XXXII

    Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.

  33. XXXIII

    At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?

  34. XXXIV

    Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?

  35. XXXV

    Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.

  36. XXXVI

    Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.

  37. XXXVII

    Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :

  38. XXXVIII

    sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.

  39. XXXIX

    Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.