Lucam

Caput XIII

  1. I

    Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.

  2. II

    Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?

  3. III

    Non, dico vobis : sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.

  4. IV

    Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ?

  5. V

    Non, dico vobis : sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

  6. VI

    Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.

  7. VII

    Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?

  8. VIII

    At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,

  9. IX

    et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.

  10. X

    Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.

  11. XI

    Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.

  12. XII

    Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.

  13. XIII

    Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.

  14. XIV

    Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.

  15. XV

    Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ?

  16. XVI

    Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?

  17. XVII

    Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.

  18. XVIII

    Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ?

  19. XIX

    Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.

  20. XX

    Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ?

  21. XXI

    Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.

  22. XXII

    Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.

  23. XXIII

    Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :

  24. XXIV

    Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.

  25. XXV

    Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :

  26. XXVI

    tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.

  27. XXVII

    Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.

  28. XXVIII

    Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

  29. XXIX

    Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.

  30. XXX

    Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

  31. XXXI

    In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.

  32. XXXII

    Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.

  33. XXXIII

    Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.

  34. XXXIV

    Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ?

  35. XXXV

    Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.