Lucam
Caput XI
- I
Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
- II
Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
- III
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
- IV
Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
- V
Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,
- VI
quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
- VII
et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.
- VIII
Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
- IX
Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.
- X
Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
- XI
Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?
- XII
aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?
- XIII
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ?
- XIV
Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
- XV
Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
- XVI
Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
- XVII
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
- XVIII
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.
- XIX
Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
- XX
Porro si in digito Dei ejicio dæmonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.
- XXI
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
- XXII
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
- XXIII
Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.
- XXIV
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.
- XXV
Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
- XXVI
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
- XXVII
Factum est autem, cum hæc diceret : extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.
- XXVIII
At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
- XXIX
Turbis autem concurrentibus cœpit dicere : Generatio hæc, generatio nequam est : signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
- XXX
Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
- XXXI
Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic.
- XXXII
Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
- XXXIII
Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
- XXXIV
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
- XXXV
Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint.
- XXXVI
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
- XXXVII
Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
- XXXVIII
Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
- XXXIX
Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
- XL
Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?
- XLI
Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
- XLII
Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
- XLIII
Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
- XLIV
Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
- XLV
Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
- XLVI
At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
- XLVII
Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.
- XLVIII
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
- XLIX
Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :
- L
ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
- LI
a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
- LII
Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
- LIII
Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
- LIV
insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.