Leviticus
Caput XVI
- I
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt :
- II
et præcepit ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
- III
nisi hæc ante fecerit : vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
- IV
Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti : hæc enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
- V
Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
- VI
Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
- VII
duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii :
- VIII
mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario :
- IX
cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato :
- X
cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
- XI
His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum :
- XII
assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta :
- XIII
ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.
- XIV
Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
- XV
Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
- XVI
et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
- XVII
Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur.
- XVIII
Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum :
- XIX
aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.
- XX
Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem :
- XXI
et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum : quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
- XXII
Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
- XXIII
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,
- XXIV
lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo :
- XXV
et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
- XXVI
Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
- XXVII
Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum :
- XXVIII
et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
- XXIX
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum : mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
- XXX
In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris : coram Domino mundabimini.
- XXXI
Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
- XXXII
Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo : indueturque stola linea et vestibus sanctis,
- XXXIII
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
- XXXIV
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.