Leviticus

Caput XIV

  1. I

    Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

  2. II

    Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :

  3. III

    qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,

  4. IV

    præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.

  5. V

    Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :

  6. VI

    alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,

  7. VII

    quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.

  8. VIII

    Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,

  9. IX

    et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,

  10. X

    die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.

  11. XI

    Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,

  12. XII

    tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,

  13. XIII

    immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum est.

  14. XIV

    Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis :

  15. XV

    et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,

  16. XVI

    tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.

  17. XVII

    Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,

  18. XVIII

    et super caput ejus.

  19. XIX

    Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,

  20. XX

    et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.

  21. XXI

    Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,

  22. XXII

    duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :

  23. XXIII

    offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.

  24. XXIV

    Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :

  25. XXV

    immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :

  26. XXVI

    olei vero partem mittet in manum suam sinistram,

  27. XXVII

    in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino :

  28. XXVIII

    tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :

  29. XXIX

    reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :

  30. XXX

    et turturem sive pullum columbæ offeret,

  31. XXXI

    unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.

  32. XXXII

    Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.

  33. XXXIII

    Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

  34. XXXIV

    Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,

  35. XXXV

    ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.

  36. XXXVI

    At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :

  37. XXXVII

    et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,

  38. XXXVIII

    egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.

  39. XXXIX

    Reversusque die septimo, considerabit eam : si invenerit crevisse lepram,

  40. XL

    jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :

  41. XLI

    domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,

  42. XLII

    lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.

  43. XLIII

    Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,

  44. XLIV

    ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :

  45. XLV

    quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.

  46. XLVI

    Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :

  47. XLVII

    et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.

  48. XLVIII

    Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :

  49. XLIX

    et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :

  50. L

    et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,

  51. LI

    tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,

  52. LII

    purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.

  53. LIII

    Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.

  54. LIV

    Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,

  55. LV

    lepræ vestium et domorum,

  56. LVI

    cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,

  57. LVII

    ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.