Iosue
Caput XVI
- I
Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel :
- II
et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth :
- III
et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Bethoron inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno :
- IV
possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
- V
Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Bethoron superiorem.
- VI
Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë.
- VII
Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
- VIII
De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
- IX
Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.
- X
Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.