Iosue
Caput XV
- I
Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
- II
Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
- III
Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
- IV
atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.
- V
Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
- VI
Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben :
- VII
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
- VIII
Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :
- IX
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
- X
Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
- XI
Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
- XII
Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
- XIII
Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
- XIV
Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
- XV
Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
- XVI
Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
- XVII
Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.
- XVIII
Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.
- XIX
At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
- XX
Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
- XXI
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
- XXII
et Cyna et Dimona et Adada,
- XXIII
et Cades et Asor et Jethnam,
- XXIV
Ziph et Telem et Baloth,
- XXV
Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ;
- XXVI
Amam, Sama, et Molada,
- XXVII
et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
- XXVIII
et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
- XXIX
et Baala et Jim et Esem,
- XXX
et Eltholad et Cesil et Harma,
- XXXI
et Siceleg et Medemena et Sensenna,
- XXXII
Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
- XXXIII
In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,
- XXXIV
et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,
- XXXV
et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
- XXXVI
et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum.
- XXXVII
Sanan et Hadassa et Magdalgad,
- XXXVIII
Delean et Masepha et Jecthel,
- XXXIX
Lachis et Bascath et Eglon,
- XL
Chebbon et Leheman et Cethlis,
- XLI
et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum.
- XLII
Labana et Ether et Asan,
- XLIII
Jephtha et Esna et Nesib,
- XLIV
et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum.
- XLV
Accaron cum vicis et villulis suis.
- XLVI
Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
- XLVII
Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
- XLVIII
Et in monte : Samir et Jether et Socoth
- XLIX
et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :
- L
Anab et Istemo et Anim,
- LI
Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum.
- LII
Arab et Ruma et Esaan,
- LIII
et Janum et Beththaphua et Apheca,
- LIV
Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum.
- LV
Maon et Carmel et Ziph et Jota,
- LVI
Jezraël et Jucadam et Zanoë,
- LVII
Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum.
- LVIII
Halhul, et Besur, et Gedor,
- LIX
Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum.
- LX
Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum.
- LXI
In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
- LXII
et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum.
- LXIII
Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.