Iob
Caput XVI
- I
Respondens autem Job, dixit :
- II
Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.
- III
Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
- IV
Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea :
- V
consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ;
- VI
roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
- VII
Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
- VIII
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
- IX
Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
- X
Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
- XI
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pœnis meis.
- XII
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
- XIII
Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
- XIV
Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
- XV
Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.
- XVI
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
- XVII
Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
- XVIII
Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
- XIX
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
- XX
ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
- XXI
Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus :
- XXII
atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
- XXIII
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.