Iob
Caput XV
- I
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
- II
Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?
- III
Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
- IV
Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
- V
Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
- VI
Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi.
- VII
Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ?
- VIII
numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ?
- IX
Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?
- X
Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
- XI
Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.
- XII
Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
- XIII
Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
- XIV
Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ?
- XV
Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
- XVI
Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
- XVII
Ostendam tibi : audi me : quod vidi, narrabo tibi.
- XVIII
Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos :
- XIX
quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
- XX
Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
- XXI
Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
- XXII
Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
- XXIII
Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
- XXIV
Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.
- XXV
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
- XXVI
Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
- XXVII
Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
- XXVIII
Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
- XXIX
Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
- XXX
Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
- XXXI
Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
- XXXII
Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.
- XXXIII
Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
- XXXIV
Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
- XXXV
Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.