Iob
Caput XIV
- I
Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
- II
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
- III
Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?
- IV
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?
- V
Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
- VI
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
- VII
Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
- VIII
Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
- IX
ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
- X
Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ?
- XI
Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat :
- XII
sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
- XIII
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?
- XIV
Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
- XV
Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
- XVI
Tu quidem gressus meos dinumerasti : sed parce peccatis meis.
- XVII
Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
- XVIII
Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo :
- XIX
lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.
- XX
Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.
- XXI
Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
- XXII
Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.