Iob
Caput X
- I
Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animæ meæ.
- II
Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.
- III
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?
- IV
Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?
- V
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
- VI
ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
- VII
et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
- VIII
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente præcipitas me ?
- IX
Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
- X
Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?
- XI
Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
- XII
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
- XIII
Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
- XIV
Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
- XV
Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
- XVI
Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
- XVII
Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
- XVIII
Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
- XIX
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
- XX
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
- XXI
antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
- XXII
terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.