Isaiæ
Caput LX
- I
Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
- II
Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
- III
Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
- IV
Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent.
- V
Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum : quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi.
- VI
Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
- VII
Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi : offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.
- VIII
Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ?
- IX
Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
- X
Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.
- XI
Et aperientur portæ tuæ jugiter ; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
- XII
Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
- XIII
Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ ; et locum pedum meorum glorificabo.
- XIV
Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi : et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.
- XV
Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret : ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem :
- XVI
et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
- XVII
Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum : et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.
- XVIII
Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis : et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
- XIX
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te : sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
- XX
Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
- XXI
Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram : germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
- XXII
Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.