Isaie
Chapter 55
- 1
Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
- 2
Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
- 3
Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
- 4
Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.
- 5
Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
- 6
Quærite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est.
- 7
Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
- 8
Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
- 9
Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
- 10
Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti :
- 11
sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
- 12
Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
- 13
Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.