Isaiæ
Caput XL
- I
Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
- II
Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
- III
Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
- IV
Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
- V
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
- VI
Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
- VII
Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus :
- VIII
exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
- IX
Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :
- X
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
- XI
Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit.
- XII
Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit ? quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera ?
- XIII
Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?
- XIV
cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi ?
- XV
Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
- XVI
Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
- XVII
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
- XVIII
Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?
- XIX
Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ?
- XX
Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
- XXI
Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annuntiatum est vobis ab initio ? numquid non intellexistis fundamenta terræ ?
- XXII
Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
- XXIII
qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.
- XXIV
Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
- XXV
Et cui assimilastis me, et adæquastis ? dicit Sanctus.
- XXVI
Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc : qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
- XXVII
Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ?
- XXVIII
Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ : non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
- XXIX
Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
- XXX
Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;
- XXXI
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ : current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.