Isaiæ
Caput XXXVIII
- I
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Hæc dicit Dominus : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
- II
Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
- III
et dixit : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
- IV
Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens :
- V
Vade, et dic Ezechiæ : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
- VI
et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
- VII
Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
- VIII
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
- IX
Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
- X
Ego dixi in dimidio dierum meorum : Vadam ad portas inferi ; quæsivi residuum annorum meorum.
- XI
Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
- XII
Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me : de mane usque ad vesperam finies me.
- XIII
Sperabam usque ad mane ; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea : de mane usque ad vesperam finies me.
- XIV
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior : responde pro me.
- XV
Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
- XVI
Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
- XVII
Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
- XVIII
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
- XIX
Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
- XX
Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.
- XXI
Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
- XXII
Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini ?