Isaiæ
Caput XXXII
- I
Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
- II
Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
- III
Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
- IV
Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
- V
Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ;
- VI
stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
- VII
Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
- VIII
Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.
- IX
Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
- X
Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
- XI
Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros.
- XII
Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
- XIII
Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis !
- XIV
Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum.
- XV
Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
- XVI
Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
- XVII
Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
- XVIII
Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
- XIX
Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
- XX
Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.