Isaiæ
Caput XXI
- I
Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
- II
Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.
- III
Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
- IV
Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
- V
Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.
- VI
Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
- VII
Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
- VIII
Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
- IX
Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.
- X
Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
- XI
Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ?
- XII
Dixit custos : Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite.
- XIII
Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
- XIV
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti.
- XV
A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.
- XVI
Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
- XVII
Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.