ad Hebræos
Caput VI
- I
Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
- II
baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.
- III
Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
- IV
Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
- V
gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
- VI
et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
- VII
Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
- VIII
proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.
- IX
Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.
- X
Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
- XI
Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :
- XII
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.
- XIII
Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
- XIV
dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
- XV
Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
- XVI
Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
- XVII
In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :
- XVIII
ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
- XIX
quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
- XX
ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.