ad Hebræos

Caput XI

  1. I

    Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.

  2. II

    In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

  3. III

    Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.

  4. IV

    Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.

  5. V

    Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

  6. VI

    Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

  7. VII

    Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.

  8. VIII

    Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret.

  9. IX

    Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.

  10. X

    Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.

  11. XI

    Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.

  12. XII

    Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.

  13. XIII

    Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.

  14. XIV

    Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.

  15. XV

    Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :

  16. XVI

    nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.

  17. XVII

    Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :

  18. XVIII

    ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :

  19. XIX

    arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.

  20. XX

    Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.

  21. XXI

    Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus.

  22. XXII

    Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.

  23. XXIII

    Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.

  24. XXIV

    Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

  25. XXV

    magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

  26. XXVI

    majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.

  27. XXVII

    Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

  28. XXVIII

    Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.

  29. XXIX

    Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.

  30. XXX

    Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

  31. XXXI

    Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

  32. XXXII

    Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :

  33. XXXIII

    qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

  34. XXXIV

    extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :

  35. XXXV

    acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

  36. XXXVI

    Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :

  37. XXXVII

    lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :

  38. XXXVIII

    quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.

  39. XXXIX

    Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,

  40. XL

    Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.