ad Hebræos
Caput X
- I
Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
- II
alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
- III
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
- IV
Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
- V
Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
- VI
holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
- VII
Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
- VIII
Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
- IX
tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
- X
In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
- XI
Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
- XII
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
- XIII
de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
- XIV
Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
- XV
Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
- XVI
Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
- XVII
et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
- XVIII
Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
- XIX
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
- XX
quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
- XXI
et sacerdotem magnum super domum Dei :
- XXII
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
- XXIII
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
- XXIV
et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
- XXV
non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
- XXVI
Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
- XXVII
terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
- XXVIII
Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
- XXIX
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?
- XXX
Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
- XXXI
Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
- XXXII
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
- XXXIII
et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
- XXXIV
Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
- XXXV
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
- XXXVI
Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
- XXXVII
Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
- XXXVIII
Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
- XXXIX
Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.