Genesis

Caput IX

  1. I

    Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

  2. II

    Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

  3. III

    Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

  4. IV

    Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

  5. V

    Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

  6. VI

    Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

  7. VII

    Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

  8. VIII

    Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

  9. IX

    Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

  10. X

    et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

  11. XI

    Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

  12. XII

    Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

  13. XIII

    arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

  14. XIV

    Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

  15. XV

    et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

  16. XVI

    Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

  17. XVII

    Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

  18. XVIII

    Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

  19. XIX

    Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

  20. XX

    Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

  21. XXI

    Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

  22. XXII

    Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

  23. XXIII

    At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

  24. XXIV

    Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

  25. XXV

    ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

  26. XXVI

    Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

  27. XXVII

    Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

  28. XXVIII

    Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

  29. XXIX

    Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.