Genesis
Caput XXXIX
- I
Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.
- II
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,
- III
qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
- IV
Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :
- V
benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :
- VI
nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
- VII
Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.
- VIII
Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :
- IX
nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?
- X
Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.
- XI
Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :
- XII
et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
- XIII
Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
- XIV
vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,
- XV
et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
- XVI
In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
- XVII
et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :
- XVIII
cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
- XIX
His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :
- XX
tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
- XXI
Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
- XXII
Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.
- XXIII
Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.