Genesis
Caput XXIX
- I
Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
- II
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
- III
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
- IV
Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.
- V
Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.
- VI
Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
- VII
Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
- VIII
Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
- IX
Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.
- X
Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
- XI
Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,
- XII
et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.
- XIII
Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
- XIV
respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
- XV
dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.
- XVI
Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
- XVII
Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.
- XVIII
Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
- XIX
Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.
- XX
Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
- XXI
Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
- XXII
Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
- XXIII
Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
- XXIV
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :
- XXV
et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?
- XXVI
Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
- XXVII
Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
- XXVIII
Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :
- XXIX
cui pater servam Balam tradiderat.
- XXX
Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
- XXXI
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
- XXXII
Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.
- XXXIII
Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.
- XXXIV
Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
- XXXV
Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.