Exodus
Caput XXXIX
- I
De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
- II
Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
- III
opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
- IV
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
- V
et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
- VI
Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :
- VII
posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
- VIII
Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :
- IX
quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
- X
Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
- XI
In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
- XII
In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
- XIII
In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
- XIV
Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
- XV
Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :
- XVI
et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
- XVII
e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
- XVIII
Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
- XIX
stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
- XX
Fecerunt quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
- XXI
et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :
- XXII
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :
- XXIII
et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :
- XXIV
tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
- XXV
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
- XXVI
et mitras cum coronulis suis ex bysso :
- XXVII
feminalia quoque linea, byssina :
- XXVIII
cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
- XXIX
Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :
- XXX
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
- XXXI
Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
- XXXII
Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
- XXXIII
opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
- XXXIV
velum ; arcam, vectes, propitiatorium,
- XXXV
mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;
- XXXVI
candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;
- XXXVII
altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
- XXXVIII
et tentorium in introitu tabernaculi ;
- XXXIX
altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
- XL
tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.
- XLI
Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
- XLII
obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
- XLIII
Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.