Exodus
Chapter 24
- 1
Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.
- 2
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.
- 3
Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.
- 4
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
- 5
Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
- 6
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.
- 7
Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
- 8
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
- 9
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :
- 10
et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.
- 11
Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
- 12
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.
- 13
Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,
- 14
senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.
- 15
Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
- 16
et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
- 17
Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.
- 18
Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.