Exodus
Caput XXIII
- I
Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
- II
Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
- III
Pauperis quoque non misereberis in judicio.
- IV
Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
- V
Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
- VI
Non declinabis in judicium pauperis.
- VII
Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.
- VIII
Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
- IX
Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
- X
Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :
- XI
anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.
- XII
Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
- XIII
Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
- XIV
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
- XV
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.
- XVI
Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
- XVII
Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
- XVIII
Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
- XIX
Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
- XX
Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
- XXI
Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
- XXII
Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
- XXIII
Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.
- XXIV
Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
- XXV
Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
- XXVI
Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.
- XXVII
Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :
- XXVIII
emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.
- XXIX
Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.
- XXX
Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
- XXXI
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
- XXXII
Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.
- XXXIII
Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.