Ecclesiasticus
Caput XXIX
- I
Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo : et qui prævalet manu mandata servat.
- II
Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius : et iterum redde proximo in tempore suo.
- III
Confirma verbum, et fideliter age cum illo : et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
- IV
Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.
- V
Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam :
- VI
et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur.
- VII
Si autem potuerit reddere, adversabitur : solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem :
- VIII
sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis :
- IX
et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
- X
Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
- XI
Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.
- XII
Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.
- XIII
Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
- XIV
Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
- XV
Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.
- XVI
Super scutum potentis
- XVII
et super lanceam
- XVIII
adversus inimicum tuum pugnabit.
- XIX
Vir bonus fidem facit pro proximo suo : et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.
- XX
Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam.
- XXI
Repromissorem fugit peccator et immundus.
- XXII
Bona repromissoris sibi ascribit peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
- XXIII
Vir repromittit de proximo suo : et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.
- XXIV
Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
- XXV
Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
- XXVI
Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam : et qui conatur multa agere incidet in judicium.
- XXVII
Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.
- XXVIII
Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.
- XXIX
Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.
- XXX
Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
- XXXI
Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.
- XXXII
Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet :
- XXXIII
transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.
- XXXIV
Exi a facie honoris amicorum meorum : necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.
- XXXV
Gravia hæc homini habenti sensum : correptio domus, et improperium fœneratoris.